monumenta.ch > Plinius > sectio 126

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Plinius, Naturalis Historia, 19, 126
{XXXVIII} diligentiores plura genera faciunt: purpureas, crispas, Cappadocias, Graecas, longioris has folii caulisque lati, praeterea longi et angusti, intubis similis. pessimum autem genus cum exprobratione amaritudinis appellavere πικρίδα. est etiamnum alia distinctio albae, quae μηκωνὶς vocatur a copia lactis soporiferi, quamquam omnes somnum parere creduntur. apud antiquos Italiae hoc solum genus earum fuit, et ideo lactucis nomen a lacte.